CALX Candidus

CALX Candidus
CALX Candidus
apud Varronem Attacin. Marcopoli.
Nemini fortuna currum carcere emissum intimo
Labi inoffen sum per aequor candidum ad calcem sinit.
Graecis est τὸ τέρμα λευκὸν ἢ λελευκωμένον. Nempe calcem vocârunt Veteres locum illum Circi, qui cretâ praeductus fuit. Seneca, Ep. 108. hanc quam nunc in Circo cretam vocamus, amiqui calcem vocabant. Non quia calce, pro creta, uterentur Antiqui, sed quia finis ibi statutus quadrigarum cursibus, post ultimum metarum flexum. Nam calx, τὸ τέρμα; quomodo et Graeci vocârunt, ubi consistebant quadrigae, cursu legitimô peractô, ad palmam accipiendam, ut videre est apud Pollucem. Et cretam quidem, quod albô notatus esset ille locus, dixerunt Latini: calcem vero, quod terminus esset currendi: Atque, ut cretam ultimam Poetae appellant, quia finis erat, ita alii Calcem candidum, quia terminus ille cretâ notatus esset. Sic Graecis πτέρνα, h. e. calx seu calcaneus, τὸ ἔχατον, i. e. ultimum, denotat. Salmas. ad Solin. p. 914. Vide quoque supra Calce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Massa Candida — • The fame of the Massa Candida has been perpetuated chiefly through two early references to them: that of St. Augustine, and that of the poet Prudentius (q.v.) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Massa Candida     Massa Candid …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”